- DORMIO
- DORMIOquasi Dermio, a Graeco δέρμα, i. e. pellis: quemadmodum ex benus, bonus, ex hemo, homo; ex Κερκύρα, Corcyra factum, Nempe vett. haec in pellibus dormiendi consuetudo est: in sacris inptimis, quod proprie Incubare Vett. dixêrunt. Tantopere namque malignus Spiritus illusit Gentilibus, ut remedia in somnis indicaret, quibus sanitati restituerentur, sicque ii in templis pernoctando futurarum rerum eventum sciscitarentur. Captabant autem haec somnia in ea parte templi, quam Delubrum dixêre et quidem praevio sacrisicio ac peculiari diaetae curâ. Mactabantque plerumque Graeci arietem Amphiarao, atque pelli eius seu exuviis incubabant. Strab. l. 6. Ε᾿ναγίζουσι δὲ αὐτῷ μέλανα κρίον οἱ μαντευομενοι, ἐγκοιμώμενο εν τῷ δέρματι, Sacrificant autem illi nigrum arietem vaticinia captantes; et somnum capiunt in pelle. Similiter Calabris suis μηλωταῖς, seu ovium pellibus indormiêrunt, ad sepulchrum Podalirii. Virg. Aen. l. 7. v. 86. et seqq.------ ------ ------ Huc dona sacerdosCum tulit et caesarum ovium sub nocte silentiPellibus incubuit stratis, somnosque petivit.In porticu quoque Apollinis Palatini fuisse Danaidum effigies, et contra eas sub divo totidem equestres filiorum Aegysthi, e quibus statuis oracula per somnum postulantibus data fuerint, tradit Acron. Unde Pers. Sat. 2. v. 56.------ ------ ------ Nam fratres inter aenosSomnia pituita qui purgatissima mittunt,Praecipui sunto.Idem in templo Serapidis fieri solitum legimus: Lacedaemonii in Pasitheae fano somnia vatidica venabantur, nec aegris praesentius remedium visum est, quam in Aesculapii Fano dormivisse, de quo vide Aristoph. Pluto, Act. 2. sc. 3.------ Κατακλινρῖν αὐτὸν εἰς Α᾿ςκληπίουΚράτιςόν ἐςι.Cubitum eum reponere in Aesculapii fanoOptimum est.Plaut. item Curcul. Act. 1. sc. 1. Cic. de Divin. l. 2. Iamblich, de myster. Aegypt. segm. 3. c. 3. ac alios: nec non infra in voce Tholus. Unde apud Herodian. l. 4. legimus, AntoninumCaracallam Pergamum Asiae, ut Aesculapii curationibus uteretur, fuisse profectum. Eundem morem in Amphiarai templo apud Oropios viguisse, habet Pausan. Attic. In fauni templo, Virg. Aen. l. 7. in Capitolio, Seu, ad h. l. ubi, Ille incubat Iovi, i. e. dormit in Capitolio, ut responsa accipere possit, inquit. Neque nescivit hanc in pellibus incubationem Hieronym. ad illud Esai. c. 65. v. 4. qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum. Imo quam late ea patuerit, argumento est, quod et prope mare Caspium in Anariacae Urbe, nomine Ναβάρκη, monstraretur Μανθεῖον ἐγκοιμωμένων, Oraculum incubantium, teste Strab. l. XI. ac durasse apud Romanos, temporibus etiam Gratiani ac Theodosii Impp. indicat Prudent, in Hamartig. Aliquando porro lauro coronati somnum in istiusmodi locis sacris capiebant, somniorum praesidi, quam Βριζὼ dixêre, prius sacrificio oblato, etc. Sed et accuratam hoc tempore victus habere rationem sunt soliti: ieiunabant pridie, et per integrum triduum a vino abstinebant: a fabis quoque et immaturis crudisque fructibus, sibi cavebant sollicite. Unde Aristot. negat fidem adhibendam φθινοπωρινοῖς ενυπνίοις, somniis Auctumnalibus: et Plutarh. Sympos. l. 9. vescentium fructibus ad maturitatem probe perductis insomnia, dicit esse ἧττον ἀπατηλὰ minus fallacia. Piscium quidam optimi, quidam pessimi habebantur: Polypi inprimis caput quam vim habere creditum fuerit, vide apud Plutarch. l. supra laudato, et Cael. Rhodig. l. 27. c. 10. Nec vestium nulla habebatur ratio: Quare ςολὴν λευκὴν κάλλιςον εν ὕπνῳ φέρειν inquit Suid. ita enim somnia clariora fore credebant. Tempus, quo maxime veracia habebantur somnia, matutinum erat, proxime Auroram praecedens, dictum Homero νυκτὸς ἀμολγὸς, Odyss. δ.Ω῾ς οἱ εναργὲς ὄνειρον ἐπέςςυτο νυκτὸς ἀμολγῷ.Unde Theocrit.------ ------ ------ ἔγγυθι δ᾿ ἠὼςΕὖτε καὶ ἀτρεκέων ποιμαίνε ται ἔθνος ὀνείρων.Quae verba tantum non παρὰφράζει Ovid. Ep. 18. Hero Leandro v. 195.Namque sub Aurora iam dormitante lucernâ:Tempore quo cerni somnia vera solent.Primus autem ex somniis divinandi scientiam condidisse dicitur Amphictyon, Deutcalionis fil. Plin. l. 7. c. 57. Amphiaraus vero Pausan. in Attic. et Rhodig. l. 27. c. 14. Antiq. Lect. de quo vide infra quoque in voce Oneirocritice. Interim exibilat horum hominum vanitatem, ipse Iuv, l. 2. Sat. 6. dum ait,Non delubra Deûm, nec ab aethere Numina mittunt,Sed sibi quisque facit etc.Plura vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 35. et infra ubi de Melotis; ac Somniis: de annulis vero a dormiturientibus se poni olim solitis, apud Kirchmann. de Ann uti alia in hanc rem hêc passim, ubi de Vett. Cubitu; Lectis etc. item in voce Somnus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.